Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Submission
Evangelium secundum Matthaeum 26 : 39
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Evangelium secundum Matthaeum 26 : 42
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Evangelium secundum Marcum 14 : 36
36 et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.
Evangelium secundum Lucam 22 : 42
42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Epistula ad Hebraeos 5 : 8
8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
Leave a Reply