Quid biblia dicit de Sanitation – Omnes Bible versus de Sanitation

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Sanitation

Leviticus 5 : 2
2 Anima quƦ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiƦ suƦ, rea est, et deliquit:

Leviticus 10 : 5
5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.

Leviticus 11 : 28
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hƦc immunda sunt vobis.

Leviticus 11 : 40
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

Leviticus 22 : 4
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quƦ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,

Leviticus 22 : 6
6 immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quƦ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,

Numeri 9 : 6
6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,

Numeri 9 : 10
10 Loquere filiis Israƫl: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino

Numeri 19 : 16
16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.

Numeri 31 : 19
19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

Deuteronomium 21 : 23
23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Leviticus 12 : 3
3 Et die octavo circumcidetur infantulus:

Leviticus 5 : 3
3 et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.

Leviticus 7 : 19
19 Caro, quƦ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

Leviticus 7 : 21
21 Et quƦ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quƦ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

Leviticus 11 : 28
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hƦc immunda sunt vobis.

Leviticus 11 : 40
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

Leviticus 13 : 59
59 Ista est lex leprƦ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceƦ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

Leviticus 14 : 3
3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

Leviticus 14 : 9
9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

Leviticus 14 : 48
48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:

Leviticus 14 : 57
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

Leviticus 15 : 13
13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.

Leviticus 15 : 28
28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suƦ:

Leviticus 15 : 1 – 360

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 Loquimini filiis Israƫl, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhƦserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor.
4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
5 Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
8 Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
9 Sagma, super quo sederit, immundum erit:
10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbƦ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti:
15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum.
17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
19 Mulier, quƦ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:
21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suƦ, polluetur.
22 Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
25 Mulier, quƦ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quƦ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suƦ:
29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii:
30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiƦ ejus.
31 Docebitis ergo filios Israƫl ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
33 et quƦ menstruis temporibus separatur, vel quƦ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *