Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Resurrectio
Iob 14 : 15
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Iob 19 : 27
27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Psalmorum 16 : 10
10 adipem suum concluserunt ; os eorum locutum est superbiam.
Psalmorum 17 : 15
15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Psalmorum 49 : 15
15 Et invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me.
Isaiae 25 : 8
8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
Isaiae 26 : 19
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Ezechielis 37 : 14
14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
Danielis 12 : 3
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Danielis 12 : 13
13 Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Osee 13 : 14
14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 32
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Evangelium secundum Marcum 12 : 27
27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Evangelium secundum Lucam 20 : 38
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 31
31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 13
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 53
53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Evangelium secundum Lucam 14 : 14
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Evangelium secundum Ioannem 5 : 21
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Evangelium secundum Ioannem 5 : 25
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
Evangelium secundum Ioannem 5 : 29
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 40
40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 44
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 54
54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Evangelium secundum Ioannem 11 : 25
25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
Evangelium secundum Ioannem 14 : 19
19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
Actus Apostolorum 2 : 31
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
Leave a Reply