Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Renuntiatio
Iob 5 : 17
17 Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes ;
Iob 34 : 31
31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Psalmorum 4 : 4
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Psalmorum 46 : 10
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Proverbiorum 3 : 11
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
Proverbiorum 18 : 14
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
Ieremiae 51 : 50
50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
Lamentationes 3 : 39
39 MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?
Michaeae 6 : 9
9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud?
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 10
10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
Evangelium secundum Lucam 11 : 2
2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Evangelium secundum Lucam 21 : 19
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Epistula ad Romanos 12 : 12
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
Epistula ad Philippenses 2 : 14
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
Epistula ad Philippenses 4 : 13
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
Epistula ad Colossenses 1 : 11
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
Epistula I ad Thessalonicenses 3 : 3
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
Epistula II ad Timotheum 2 : 3
3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
Epistula II ad Timotheum 4 : 5
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
Epistula ad Hebraeos 10 : 34
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Epistula ad Hebraeos 12 : 12
12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
Epistula Iacobi 1 : 10
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
Epistula Iacobi 4 : 7
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Epistula Iacobi 5 : 13
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
Epistula I Petri 1 : 6
6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
Epistula I Petri 4 : 13
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
Epistula I Petri 4 : 19
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Leave a Reply