Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de remissio
Exodus 23 : 5
5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Proverbiorum 19 : 11
11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
Proverbiorum 24 : 17
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
Proverbiorum 24 : 29
29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
Proverbiorum 25 : 22
22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
Epistula ad Romanos 12 : 20
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
Ecclesiasticus 7 : 21
21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 7
7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 41
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 48
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Evangelium secundum Lucam 6 : 34
34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 12
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Evangelium secundum Lucam 11 : 4
4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 15
15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Evangelium secundum Matthaeum 18 : 35
35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Evangelium secundum Marcum 11 : 26
26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Evangelium secundum Lucam 6 : 37
37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
Evangelium secundum Lucam 17 : 4
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
Epistula ad Romanos 12 : 14
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
Epistula ad Romanos 12 : 17
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Epistula ad Romanos 12 : 19
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
Epistula ad Romanos 12 : 21
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Epistula I ad Corinthios 4 : 13
13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
Epistula ad Ephesios 4 : 32
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Epistula ad Colossenses 3 : 13
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Epistula ad Philemonem 1 : 10
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Epistula ad Philemonem 1 : 18
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
Leave a Reply