Quid biblia dicit de potentia – Omnes Bible versus de potentia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de potentia

Epistula II ad Timotheum 1 : 7
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Actus Apostolorum 1 : 8
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.

Epistula ad Philippenses 4 : 13
13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Epistula I ad Corinthios 4 : 20
20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Epistula I ad Corinthios 6 : 14
14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.

Epistula ad Ephesios 6 : 10
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

Epistula ad Ephesios 1 : 19
19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,

Epistula II ad Timotheum 1 : 8
8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:

Evangelium secundum Lucam 10 : 19
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.

Evangelium secundum Lucam 24 : 49
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

Epistula ad Colossenses 1 : 11
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

Epistula ad Ephesios 3 : 20
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:

Psalmorum 89 : 13
13 Convertere, Domine ; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

Epistula I ad Thessalonicenses 1 : 5
5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

Epistula II ad Corinthios 13 : 11
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

Epistula ad Ephesios 3 : 16
16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,

Epistula II ad Corinthios 12 : 9
9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Epistula I ad Corinthios 2 : 4
4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

Actus Apostolorum 10 : 38
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *