Quid biblia dicit de perfectio – Omnes Bible versus de perfectio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de perfectio

Genesis 6 : 9
9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

Numeri 23 : 21
21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo.

I Regum 11 : 4
4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.

I Regum 11 : 6
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.

I Regum 15 : 14
14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:

Iob 1 : 1
1 Vir erat in terra Hus, nomine Job ; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Evangelium secundum Lucam 1 : 6
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 47
47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.

Genesis 17 : 1
1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.

Deuteronomium 5 : 32
32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:

Deuteronomium 18 : 13
13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

Iosue 23 : 6
6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:

I Regum 8 : 61
61 Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.

I Paralipomenon 28 : 9
9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

I Paralipomenon 29 : 19
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.

II Paralipomenon 6 : 36
36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo, qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,

Iob 9 : 21
21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.

Psalmorum 18 : 32

Psalmorum 37 : 31

Psalmorum 37 : 37

Psalmorum 101 : 2
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Psalmorum 106 : 3
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Psalmorum 119 : 3
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *