Quid biblia dicit de orantes super cibum – Omnes Bible versus de orantes super cibum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de orantes super cibum

Epistula I ad Timotheum 4 : 1 – 5
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

Epistula I ad Corinthios 10 : 31
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.

Evangelium secundum Matthaeum 15 : 11
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

Epistula ad Romanos 14 : 1 – 4
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.

Evangelium secundum Matthaeum 14 : 19 – 21
19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *