Quid biblia dicit de nuditas – Omnes Bible versus de nuditas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de nuditas

Genesis 2 : 25
25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.

Exodus 28 : 42
42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:

Epistula I ad Timotheum 2 : 9
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:

Iob 24 : 7
7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:

Genesis 3 : 21
21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:

Genesis 3 : 10 – 11
10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?

Isaiae 20 : 2
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.

I Samuelis 19 : 24
24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

Isaiae 47 : 1 – 15
1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
2 Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua ; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti jugum tuum valde.
7 Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
8 Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
9 Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas ; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies.
12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te.

Epistula I ad Corinthios 12 : 23
23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

Genesis 3 : 7
7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

Genesis 9 : 20 – 29
20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 28
28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

Iob 24 : 10
10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

Iob 22 : 6
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

I Samuelis 19 : 20 – 24
20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

Evangelium secundum Lucam 8 : 27
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

Michaeae 1 : 8
8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:

Exodus 20 : 26
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Evangelium secundum Ioannem 21 : 7
7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *