Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mendacem
Proverbiorum 6 : 16 – 19
16 Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Proverbiorum 19 : 9
9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
Proverbiorum 12 : 22
22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.
Psalmorum 101 : 7
7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Epistula ad Colossenses 3 : 9 – 10
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
Evangelium secundum Lucam 8 : 17
17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
Epistula I Ioannis 2 : 4
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Epistula ad Ephesios 4 : 25
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
Proverbiorum 24 : 28
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 44
44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Apocalypsis Ioannis 21 : 8
8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.
Evangelium secundum Matthaeum 15 : 18 – 20
18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:
20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Exodus 20 : 16
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Psalmorum 58 : 3
3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Epistula Iacobi 3 : 14
14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
Proverbiorum 12 : 19
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 43 – 47
43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
46 Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
II Paralipomenon 18 : 19 – 22
19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?
21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
Leave a Reply