Quid biblia dicit de Kir-Haraseth – Omnes Bible versus de Kir-Haraseth

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Kir-Haraseth

II Regum 3 : 25
25 et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.

Isaiae 16 : 7
7 Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.

Isaiae 16 : 11
11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.

Ieremiae 48 : 31
31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:

Ieremiae 48 : 36
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

Isaiae 15 : 1
1 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *