Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Joash
I Paralipomenon 7 : 8
8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
I Paralipomenon 27 : 28
28 Nam super oliveta et ficeta, quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas.
Iudicum 6 : 11
11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
Iudicum 6 : 29
29 Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia.
Iudicum 6 : 31
31 Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
Iudicum 7 : 14
14 Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus.
Iudicum 8 : 13
13 Revertensque de bello ante solis ortum,
Iudicum 8 : 32
32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.
I Regum 22 : 26
26 Et ait rex Israël: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
II Paralipomenon 18 : 25
25 Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
II Regum 11 : 3
3 Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.
II Paralipomenon 22 : 12
12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
II Regum 11 : 21
21 Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.
II Regum 12 : 2
2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Jojada sacerdos.
II Paralipomenon 24 : 2
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
Leave a Reply