Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Jesus, The Christ
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 17
17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
Evangelium secundum Lucam 3 : 38
38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Evangelium secundum Lucam 1 : 38
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Evangelium secundum Lucam 1 : 56
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Evangelium secundum Lucam 1 : 55
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 25
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Evangelium secundum Lucam 2 : 7
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Evangelium secundum Lucam 2 : 20
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Evangelium secundum Matthaeum 2 : 12
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Evangelium secundum Lucam 2 : 21
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Evangelium secundum Lucam 2 : 38
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Evangelium secundum Matthaeum 2 : 23
23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.
Leave a Reply