Quid biblia dicit de Ionathas – Omnes Bible versus de Ionathas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ionathas

Iudicum 17 : 13
13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.

I Samuelis 14 : 49
49 Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol.

I Samuelis 13 : 4
4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum: et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.

I Samuelis 13 : 16
16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.

I Samuelis 14 : 18
18 Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)

I Samuelis 14 : 30
30 quanto magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum, quam reperit? nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim?

I Samuelis 14 : 43
43 Dixit autem Saul ad Jonatham: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ, quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.

I Samuelis 14 : 45
45 Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ut non moreretur.

I Samuelis 18 : 4
4 Nam expoliavit se Jonathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

I Samuelis 19 : 7
7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.

I Samuelis 23 : 18
18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Jonathas autem reversus est in domum suam.

I Samuelis 31 : 2
2 Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *