Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de increpatio malum
Psalmorum 91 : 1 – 16
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;
4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Epistula I Petri 5 : 8
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
Evangelium secundum Ioannem 16 : 33
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Actus Apostolorum 10 : 38
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Epistula II ad Timotheum 3 : 1 – 17
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:
6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 24
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Actus Apostolorum 9 : 1 – 43
1 Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
5 Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus, tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci, per dies aliquot.
20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.
24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
Actus Apostolorum 1 : 8
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 31 – 32
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Evangelium secundum Lucam 4 : 18
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
Leave a Reply