Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de idoli cultus
Exodus 20 : 1 – 15
1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13 Non occides.
14 Non mœchaberis.
15 Non furtum facies.
Exodus 20 : 1 – 10
1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Epistula ad Romanos 1 : 25
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
Epistula I ad Corinthios 10 : 20 – 21
20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
Exodus 20 : 5
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
Evangelium secundum Matthaeum 4 : 8 – 10
8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Evangelium secundum Ioannem 4 : 23
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Leviticus 26 : 1
1 Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Apocalypsis Ioannis 9 : 20 – 21
20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
21 et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.
Isaiae 44 : 6 – 20
6 Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus ; et absque me non est Deus.
7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet ; et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
8 Nolite timere, neque conturbemini ; ex tunc audire te feci et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;
14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit ;
15 et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah ! calefactus sum, vidi focum ;
17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu !
18 Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
20 Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Psalmorum 115 : 4 – 8
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Isaiae 46 : 6 – 10
6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur ; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.
8 Mementote istud, et confundamini ; redite, prævaricatores, ad cor.
9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Isaiae 46 : 5
5 Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem?
Danielis 3 : 18
18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
Epistula I ad Corinthios 12 : 2
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
Deuteronomium 32 : 17
17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
Ieremiae 10 : 1 – 25
1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
2 Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes,
3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
4 argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:
5 in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.
6 Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
7 Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum ; opus artificum universa hæc.
10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione:
18 quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19 Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
Psalmorum 31 : 6
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Epistula I ad Thessalonicenses 1 : 9
9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
Leave a Reply