Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Iacob
Genesis 25 : 26
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Iosue 24 : 4
4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.
I Paralipomenon 1 : 34
34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
Actus Apostolorum 7 : 8
8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 2
2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
Genesis 25 : 21
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
Genesis 25 : 34
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Epistula ad Hebraeos 12 : 16
16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
Genesis 27 : 29
29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Epistula ad Hebraeos 11 : 20
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
Genesis 27 : 46
46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Genesis 28 : 5
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
Osee 12 : 12
12 Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
Genesis 28 : 22
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
Genesis 28 : 22
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
Genesis 35 : 15
15 vocansque nomen loci illius Bethel.
I Paralipomenon 16 : 18
18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ,
Leave a Reply