Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Haeresis
Epistula ad Titum 3 : 11
11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Epistula II Ioannis 1 : 11
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
Actus Apostolorum 15 : 24
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
Epistula II ad Corinthios 11 : 4
4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
Epistula ad Galatas 1 : 7
7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Epistula ad Galatas 2 : 4
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
Apocalypsis Ioannis 2 : 2
2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
Actus Apostolorum 16 : 21
21 et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
Actus Apostolorum 16 : 23
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Actus Apostolorum 18 : 13
13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Leave a Reply