Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de gratias agere
Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 18
18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
Epistula ad Colossenses 3 : 17
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Psalmorum 100 : 1 – 5
1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi, non adhæsit mihi
4 cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Psalmorum 150 : 6
6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.
Epistula II ad Corinthios 9 : 7
7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
I Paralipomenon 29 : 10 – 20
10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum.
11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium: in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.
15 Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
16 Domine Deus noster, omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
Epistula Iacobi 1 : 17
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Epistula ad Philippenses 4 : 6
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Epistula ad Romanos 12 : 1
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Evangelium secundum Lucam 6 : 38
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Malachiae 3 : 10
10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam:
Psalmorum 92 : 1
1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Epistula ad Hebraeos 13 : 15
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
I Samuelis 16 : 7
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
Proverbiorum 31 : 30
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Psalmorum 15 : 1 – 5
1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Psalmorum 9 : 11
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Psalmorum 147 : 7
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Leave a Reply