Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de gentis aequalitatem
Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Actus Apostolorum 10 : 34 – 35
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Epistula ad Romanos 2 : 9 – 11
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Epistula ad Colossenses 3 : 11
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
Evangelium secundum Ioannem 13 : 34
34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Genesis 1 : 27
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Leave a Reply