Quid biblia dicit de desidia – Omnes Bible versus de desidia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de desidia

Proverbiorum 13 : 4
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

Epistula II ad Thessalonicenses 3 : 10
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

Proverbiorum 12 : 24
24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est tributis serviet.

Epistula ad Colossenses 3 : 23
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

Proverbiorum 15 : 19
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.

Ecclesiasticus 10 : 18
18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.

Epistula ad Colossenses 4 : 1 – 7
1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:

Epistula ad Philippenses 4 : 13
13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Proverbiorum 24 : 30 – 34
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas:
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Proverbiorum 21 : 25 – 26
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *