Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Charisma
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 1
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 8
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
Evangelium secundum Marcum 16 : 18
18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
Evangelium secundum Lucam 10 : 1
1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
Evangelium secundum Lucam 10 : 9
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Evangelium secundum Lucam 10 : 17
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
Evangelium secundum Lucam 10 : 19
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
Actus Apostolorum 2 : 4
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
Actus Apostolorum 10 : 46
46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Actus Apostolorum 19 : 6
6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Leave a Reply