Quid biblia dicit de Carpentrium – Omnes Bible versus de Carpentrium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Carpentrium

Genesis 6 : 16
16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

II Samuelis 5 : 11
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David.

II Regum 12 : 11
11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum, qui præerant cæmentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in cæmentariis iis, qui operabantur in domo Domini,

Isaiae 41 : 7
7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

Isaiae 44 : 13
13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;

Ieremiae 24 : 1
1 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.

Zachariae 1 : 20
20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 55
55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *