Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de amor in matrimonium
Proverbiorum 18 : 22
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Epistula I ad Corinthios 13 : 1 – 13
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
Epistula ad Ephesios 5 : 22 – 33
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
Epistula ad Ephesios 5 : 25
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 32
32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 9
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
Leave a Reply