Quid biblia dicit de aedificationem ecclesiae Dei – Omnes Bible versus de aedificationem ecclesiae Dei

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de aedificationem ecclesiae Dei

Exodus 35 : 20 – 22
20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 18
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

Actus Apostolorum 5 : 9
9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.

Aggaei 1 : 1 – 15
1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:
2 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.
3 Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens:
4 Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
6 Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
7 Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras ;
8 ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
10 Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:
11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.
12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
13 Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.

Epistula II ad Timotheum 3 : 16 – 17
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Epistula ad Hebraeos 8 : 6
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Evangelium secundum Ioannem 16 : 13
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.

Epistula ad Galatas 5 : 22 – 23
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Epistula ad Ephesios 2 : 20
20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *