Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de zelus
Apocalypsis Ioannis 3 : 19
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Epistula ad Romanos 10 : 2
2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Epistula ad Romanos 12 : 11
11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
Epistula ad Titum 2 : 14
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Isaiae 59 : 17
17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli,
Psalmorum 119 : 139
Epistula ad Philippenses 1 : 27
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Epistula I ad Corinthios 9 : 27
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Epistula II ad Corinthios 9 : 2
2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.
Epistula II ad Thessalonicenses 3 : 13
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
Epistula Iacobi 2 : 20 – 24
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
Epistula I ad Timotheum 4 : 12
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Epistula II ad Corinthios 4 : 16 – 18
16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
18 non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.
Epistula ad Philippenses 4 : 17
17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
Leave a Reply