Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Zeal, Religiosus
Iosue 24 : 16
16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
II Samuelis 24 : 25
25 et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israël.
I Regum 9 : 4
4 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepit tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
I Regum 15 : 14
14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
I Paralipomenon 29 : 17
17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
II Paralipomenon 15 : 15
15 omnes qui erant in Juda cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
II Paralipomenon 19 : 3
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
Esdrae 7 : 23
23 Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.
Iob 16 : 19
19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
Psalmorum 42 : 2
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Psalmorum 60 : 4
4 quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
Psalmorum 96 : 3
3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Psalmorum 96 : 10
10 Qui diligitis Dominum, odite malum ; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Psalmorum 119 : 139
Proverbiorum 11 : 30
30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
Ecclesiasticus 9 : 10
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Isaiae 58 : 12
12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isaiae 60 : 1
1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isaiae 62 : 7
7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
Danielis 12 : 3
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Michaeae 5 : 7
7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
Habacuc 2 : 2
2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
Aggaei 2 : 5
5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
Zachariae 14 : 21
21 Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 16
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Evangelium secundum Marcum 4 : 22
22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
Evangelium secundum Lucam 8 : 17
17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
Leave a Reply