Quid biblia dicit de Zachariae – Omnes Bible versus de Zachariae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Zachariae

II Regum 10 : 30
30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.

II Regum 14 : 29
29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

II Regum 15 : 12
12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.

II Regum 18 : 2
2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.

II Paralipomenon 29 : 1
1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *