Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de xxii
Evangelium secundum Lucam 11 : 37 – 44
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40 Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
Evangelium secundum Lucam 17 : 33
33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Evangelium secundum Lucam 19 : 13
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
Evangelium secundum Lucam 21 : 10
10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Leave a Reply