Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Voluntas sui
II Paralipomenon 30 : 8
8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus, quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
Psalmorum 75 : 5
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
II Regum 17 : 14
14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
Nehemiae 9 : 16
16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
Nehemiae 9 : 29
29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Ieremiae 7 : 24
24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
Isaiae 48 : 4
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
Proverbiorum 1 : 24
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
I Samuelis 8 : 19
19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
Ieremiae 44 : 16
16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:
Zachariae 7 : 11
11 Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Nehemiae 9 : 17
17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Isaiae 42 : 24
24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
Psalmorum 78 : 10
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
Deuteronomium 21 : 19
19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
Deuteronomium 21 : 18
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit:
Ieremiae 5 : 3
3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Ieremiae 7 : 28
28 Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum.
Leave a Reply