Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de vocantem aliquem stultum
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 22
22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
Epistula II ad Timotheum 4 : 2 – 4
2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Apocalypsis Ioannis 19 : 12 – 16
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
Leave a Reply