Vita

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Vita

Genesis 2 : 7
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

Iob 27 : 3
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

Genesis 2 : 9
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

Genesis 3 : 22
22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

Genesis 3 : 24
24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

Proverbiorum 3 : 18
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

Proverbiorum 13 : 12
12 Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.

Exodus 20 : 12
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Deuteronomium 5 : 16
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomium 4 : 40
40 Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Deuteronomium 22 : 7
7 sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

Ecclesiasticus 2 : 17
17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

Evangelium secundum Lucam 14 : 26
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 26
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

Evangelium secundum Marcum 8 : 37
37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *