Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Viscera
II Paralipomenon 21 : 20
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David: verumtamen non in sepulchro regum.
Actus Apostolorum 1 : 18
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
Genesis 43 : 30
30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
I Regum 3 : 26
26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
Iob 30 : 27
27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.
Psalmorum 22 : 14
Canticum Canticorum 5 : 4
4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
Ieremiae 4 : 19
19 Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.
Ieremiae 31 : 20
20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
Lamentationes 1 : 20
20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
Epistula ad Philippenses 1 : 8
8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
Epistula ad Philippenses 2 : 1
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
Epistula ad Colossenses 3 : 12
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Leave a Reply