Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de virum ducem
Epistula I ad Corinthios 11 : 3
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
Epistula I Petri 3 : 1 – 22
1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
2 considerantes in timore castam conversationem vestram.
3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Epistula ad Ephesios 5 : 1 – 33
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
Epistula ad Colossenses 3 : 18
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Leave a Reply