Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Vipera
Iob 20 : 16
16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
Isaiae 30 : 6
6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
Isaiae 59 : 5
5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Evangelium secundum Matthaeum 3 : 7
7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 33
33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?
Evangelium secundum Lucam 3 : 7
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Leave a Reply