vineis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de vineis

Evangelium secundum Matthaeum 20 : 1 – 16
1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 33 – 41
33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Isaiae 5 : 1 – 7
1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.

Isaiae 1 : 8
8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.

Isaiae 5 : 2
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Ecclesiasticus 2 : 4
4 Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas ;

Isaiae 27 : 2
2 In die illa vinea meri cantabit ei.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *