Viae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Viae

Deuteronomium 2 : 27
27 Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Iosue 10 : 10
10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

Iudicum 21 : 19
19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.

Evangelium secundum Ioannem 4 : 5
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.

Evangelium secundum Ioannem 4 : 43
43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.

Iudicum 20 : 31
31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:

Deuteronomium 19 : 3
3 sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.

Numeri 20 : 17
17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *