Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de verbum dei
Psalmorum 40 : 7
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Apocalypsis Ioannis 22 : 19
19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto:
Isaiae 34 : 16
16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Nehemiae 8 : 3
3 Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad librum.
Epistula ad Galatas 3 : 10
10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
Epistula ad Hebraeos 6 : 5
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
Epistula ad Romanos 1 : 2
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Epistula II ad Timotheum 3 : 15
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
Psalmorum 1 : 2
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Isaiae 30 : 9
9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ;
Epistula ad Romanos 3 : 2
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Epistula I Petri 4 : 11
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Epistula I ad Corinthios 15 : 3
3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
Danielis 10 : 21
21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
Epistula ad Ephesios 6 : 17
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
Epistula Iacobi 1 : 23
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
Epistula I Petri 2 : 2
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
Evangelium secundum Lucam 11 : 28
28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Leave a Reply