verba

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de verba

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 37
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

Epistula ad Ephesios 4 : 29
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.

Psalmorum 19 : 14

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 36
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

Proverbiorum 25 : 11
11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

Proverbiorum 16 : 24
24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.

Proverbiorum 29 : 20
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

Epistula Iacobi 3 : 2
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.

Proverbiorum 10 : 19
19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Ecclesiasticus 10 : 12
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;

Epistula II ad Timotheum 2 : 14
14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

Ecclesiasticus 12 : 11
11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

Isaiae 55 : 11
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Ecclesiasticus 10 : 12 – 14
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;
13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?

Epistula ad Ephesios 5 : 6
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

Proverbiorum 6 : 2
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

Evangelium secundum Ioannem 6 : 63
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?

Evangelium secundum Ioannem 1 : 14
14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.

Epistula I ad Corinthios 14 : 19
19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *