Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ventus
II Regum 19 : 7
7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
II Regum 19 : 35
35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
Genesis 41 : 6
6 aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
Ezechielis 19 : 12
12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam.
Osee 13 : 15
15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
Evangelium secundum Lucam 12 : 55
55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
Ionae 4 : 8
8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
Iob 27 : 21
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Exodus 10 : 19
19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
Proverbiorum 25 : 23
23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Iob 37 : 17
17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?
Iob 37 : 9
9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Iob 37 : 21
21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Osee 4 : 19
19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.
Ieremiae 22 : 22
22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
Leave a Reply