uvae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de uvae

Evangelium secundum Ioannem 15 : 1 – 5
1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

Epistula I ad Timotheum 5 : 23
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.

Epistula ad Ephesios 5 : 18
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Epistula I ad Timotheum 3 : 8
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:

Apocalypsis Ioannis 14 : 18 – 20
18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus.
19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.

Ezechielis 15 : 1 – 8
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum?
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas?
4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?
5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis?
6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem:
7 et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.

Ezechielis 18 : 2
2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?

Psalmorum 104 : 14 – 15
14 Non reliquit hominem nocere eis ; et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

Osee 14 : 7
7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *