utenda

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de utenda

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 19 – 21
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Genesis 28 : 22
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

Proverbiorum 3 : 9
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;

Proverbiorum 3 : 9 – 10
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

Isaiae 55 : 2
2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me ; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 33
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.

Ecclesiasticus 5 : 11
11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

Proverbiorum 19 : 17
17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 21
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

Evangelium secundum Lucam 12 : 15
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

Psalmorum 24 : 1
1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam.

Epistula I ad Timotheum 6 : 10
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

Epistula I ad Timotheum 6 : 17
17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

Proverbiorum 28 : 20
20 Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.

Proverbiorum 21 : 17
17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

Proverbiorum 28 : 22
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Deuteronomium 8 : 18
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Epistula Iacobi 1 : 5
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *