Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Unitas
Psalmorum 133 : 1
1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Isaiae 52 : 8
8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 8
8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Actus Apostolorum 4 : 32
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Epistula ad Romanos 12 : 16
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Epistula ad Romanos 14 : 19
19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Epistula ad Romanos 15 : 6
6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Epistula I ad Corinthios 1 : 10
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
Epistula II ad Corinthios 13 : 11
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Epistula ad Ephesios 4 : 3
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
Epistula ad Philippenses 1 : 27
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Epistula ad Philippenses 2 : 2
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Epistula ad Philippenses 3 : 17
17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Leave a Reply