Tuba

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Tuba

Iosue 6 : 6
6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.

Iosue 6 : 8
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,

Iosue 6 : 13
13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.

Numeri 10 : 2
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.

Numeri 10 : 10
10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

Iob 39 : 25
25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

Ieremiae 4 : 19
19 Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.

Ieremiae 6 : 1
1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.

Ieremiae 6 : 17
17 Et constitui super vos speculatores: audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus.

Ieremiae 42 : 14
14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:

Ieremiae 51 : 27
27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

Ezechielis 7 : 14
14 Canite tuba, præparentur omnes: et non est qui vadat ad prælium, ira enim mea super universum populum ejus.

Amos 2 : 2
2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

Amos 3 : 6
6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?

Sophoniae 1 : 16
16 dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.

Epistula I ad Corinthios 14 : 8
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?

Numeri 31 : 6
6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

Iudicum 3 : 27
27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente.

Iudicum 6 : 34
34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.

I Samuelis 13 : 3
3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebræi.

II Samuelis 2 : 28
28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.

II Samuelis 18 : 16
16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *