Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de tua praeterita
Epistula I ad Corinthios 9 : 24 – 27
24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Epistula Iacobi 1 : 22 – 25
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
Epistula I Ioannis 3 : 4
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Epistula ad Hebraeos 9 : 27
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
Epistula II Petri 3 : 18
18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
Leave a Reply