transcendentia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de transcendentia

Isaiae 55 : 8 – 9
8 Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Isaiae 40 : 22
22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;

Iob 11 : 6 – 7
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

Iob 26 : 7
7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Epistula II Petri 2 : 4
4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *