Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Tobias
Esdrae 2 : 60
60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
Nehemiae 7 : 62
62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
Nehemiae 2 : 10
10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum Israël.
Nehemiae 2 : 19
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Nehemiae 4 : 3
3 Sed et Tobias Ammanites proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
Nehemiae 4 : 8
8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
Nehemiae 6 : 14
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Nehemiae 6 : 19
19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Nehemiae 6 : 18
18 Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:
Nehemiae 13 : 9
9 præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
Leave a Reply