Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de timor
Epistula II ad Timotheum 1 : 7
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Isaiae 41 : 10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Epistula I Ioannis 4 : 18
18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.
Epistula ad Philippenses 4 : 6
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Psalmorum 111 : 10
10 Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet ; desiderium peccatorum peribit.
Proverbiorum 19 : 23
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
Proverbiorum 14 : 27
27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
Proverbiorum 29 : 25
25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
Psalmorum 34 : 4
4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Epistula I Petri 2 : 17
17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
Epistula ad Romanos 8 : 15
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
Isaiae 43 : 1 – 3
1 Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo ; meus es tu.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba pro te.
Epistula II ad Corinthios 5 : 17
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
II Paralipomenon 17 : 10
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
Actus Apostolorum 9 : 31
31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
Leave a Reply