Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Thesaurum
II Regum 20 : 13
13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
I Paralipomenon 27 : 25
25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.
II Paralipomenon 32 : 28
28 Apothecas quoque frumenti, vini, et oleo, et præsepia omnium jumentorum, caulasque pecorum,
Esdrae 1 : 8
8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
Esther 3 : 9
9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
Esdrae 5 : 17
17 Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
Esdrae 6 : 1
1 Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone,
Esdrae 7 : 21
21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,
Danielis 1 : 2
2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
Numeri 31 : 54
54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
Iosue 6 : 19
19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
Iosue 6 : 24
24 Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
I Regum 7 : 51
51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
II Regum 12 : 14
14 Iis enim, qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:
II Regum 12 : 18
18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.
II Regum 22 : 5
5 deturque fabris per præpositos domus Domini: qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi:
I Paralipomenon 28 : 12
12 necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 6
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Evangelium secundum Marcum 12 : 41
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
Evangelium secundum Marcum 12 : 43
43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Evangelium secundum Lucam 21 : 1
1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 20
20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
Leave a Reply