Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de testamenta
Psalmorum 105 : 8 – 11
8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est ; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
Epistula ad Hebraeos 12 : 18 – 24
18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Leave a Reply